FESTA seu FESTI DIES

FESTA seu FESTI DIES
FESTA, seu FESTI DIES
a feriando dicti, an ex Graeco Ε᾿σία, Vesta, quod ab Hebr. Gap desc: Hebrew et Gap desc: Hebrew, quasi dicas ignem Domino sacrum, quod festis diebus sacrificia offerrentur, quae ignis caelitus delapsus accendebat. Hebraeis Gap desc: Hebrew appellata sunt a tripudiis laetitiaqueve publica, quâ celebrabantur; erantqueve in Ecclasia V. Test. instituta, cum recolendis singularibus Dei beneficiis, tum beatis sub Messia tempotibus beneficiisqueve adumbrandis. Nec proin unius illa generis: Nam vel saepius in anno redibant, eaqueve vel hebdomadica, vel menstrua, ut Sabbathum et Neomeniae; vel anniversaria erant, ut Festum Paschatis, Pentecostes, Scenopegiae, Tubarum, et Dies expiationis; vel deniqueve certis annorum intervallis recurrebant; qualia erant Annus Sabbathicus, et Iubilaeus. Atqueve haec divinae institutionis erant quibus postmodum accessêre, et alia nonnulla, ab hominibus introducta: Ut Ieiuniorum quidam dies, in memoriam exilii Babylonici, Zach. c. 7. v. 3. et 5. et c. 8. v. 19. Festum Purim seu sortium, Esth. c. 9. v. 2. Templi Encaenia, in memoriam repurgationis a Iuda Maccabaeo peractae, 1. Macc. c. 4. v. 59. et Ioh. c. 10. v. 22. ut Festum ξυλοφορίας, aliaqueve nonnulla, quae Iudaei hodie celebrant, omittam. Qui dies, cum diem festum ac sacrum instituere ac Ecclesiae potiorum bonorum Sacramenta dare, solius Dei sit; politici potius, quam sacri, habendi sunt. Franc. Burmann. Synopsi Theol. Christ. Parte prior. l. 4. c. 19. §. 11. Plura vero de Festis his, habes apud eund. c. eod. ut et duobus praecedd. hîc passim suo loco nec non aliquid paulo infra. Cacozeliâ Gentilium simile quid, et extra Ecclesiam factum; apud quos in multis olim Rebus pub. ut Atheniensi, Tarentina, aliis, evenisse legimus, ut crescente variis occasionibus dierum festorum numero, tandem plures voluptatibus dicati reperirentur, quam negotiosi, et iuridici. Idem Romanis contigerat ante Augustum, quod non una cic. in Verrinis querela declarat. Augustus primus malo medicinam fecit Suet. in Aug. c. 32. Ne quod maleficium negotiumve impunitate, vel mora elaberetur, XXX. amplius dies, qui honorariis Ludis occupabantur, actui
rerum accommodavit. Idem postea factum a Clau dio, ut nattae idem in Vita eius. Marcus quoqueve Antoninus Philosophus, quem Iudiciariae rei singularem diligentiam adhibuisse, fastisque diebus iudiciarios addidisse, ita ut ducentos triginta dies annuos rebus agendis litibusque disceptandis constitueret, notavit Capitolin. nec temere, cum vix ullo alio tempore, si antiquissima excipias, tot dies negotiosi in Anno Romano fuerint, ut ex Kalendario vet. quod hodiequeve exstat, et ex Historiis, clarum est. At sequentibus temporibus dierum feriatorum numerus crevit iterum eousque, ut iam inde a temporibus Iustiniani eorum in Anno essent circiter centum sexaginta, uti ex illius Codice tit. de Feriis, docet Casaub. ad Suet. in Aug. etc. Praeter sacra autem diebus his peragi solita, feriabantur ab omni opere, etiam Gentiles, uti supra diximus, in voce Cessatio. Abstinebant insuper obscenis tristibusque narrationibus. Vopise. Aur. Hilaribus, quibus omnia festa et fieri debere scimus et dici. Ovid. Fast. l. 1. v. 71.
Prospera lux oritur: linguis animisque farete:
Nunc dicenda bona sunt bona verba die.
Claud. Pello Get. Carm. 26. v. 205.
Mandemusne Noti flabris quoscumque timores
Pertulimus, festae doleant ne tristibus aures.
Unde apud Graecos, dum Sacra fiebant laetae exspectationis, βλασφημῆσαι abominabile habebatur, ut patet ex Theophrasti Charactere περὶ δυχερίας, vide quoqueve supra in formula sacrorum, Favete linguis, et Nonium, qui Festum sollenniter laetum, et feriatum, apud Romanos, rite exponit. Porto a suppliciis temperabant, Graeci Latiniqueve, ut discimus ex Philone c. Hacc. Unde cum dies reditus Augusti in urbem ἱερὸς in perpetuum factus esset decreto Senatus, teste Dione, Observatum est, inquit Suet. Aug. c. 57. ne, quoties introiret urbem, supplicium de quoquam sumeretur. Vide quoque supra Delia. Sed et diebus Festorum sollennioribus vinctos solvi consuevisse, Liv. refert l. 5. c. 13. ubi de Lectisternio primum in Urbe facto, A. U. C. 355. Et cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habiti, iurgiis ac litibus temperatum, vinctis quoque dempta in eos dies vincula. Vide etiam Ulpian. ad Demosthenis illud, πολλὰς πενταετηρίδας εν τῷ δεσμωτηρίῳ διατρίψαντα, ex Timocratea etc. Habitum quod attinet, de illo aliquid supra ubi de vestibus Albis Candidisque. Athenis in Panathenaeis festis universos coronari consuevisse, refert Aristid. in Panath. de cuiusmodi festis coronis, vide C. Paschal. Cor. l. 2. c. XI. et supra, ubi de Coronis: Sicut in specie de Festis diebus Romanorum, in Sacrificia, Epulas, Ludos ac Ferias, divisis apud Macrob. Sat. l. 1. c. 16. Atheniensium item, aliarumqueve Gentium, hîc passim suis locis; quorum nomina Mensis cuiusque diebus adscripta reperies. Ut pauca adiciam de Festis Ecclesiae Rom. ea magno numero habentur, Dominica, Martyrum, Confessorum, et Sanctorum. Et quidem in honorem Martyrum tantum Festa primitus celebrari consuevisse; Dein ex decreto Concilii Moguntini honorem eum ad Confessores quoqueve extensum A. C. 813. adeoqueve a Bonifacio IV. in honorem omnium illorum Sanctorum, quorum festa in diurno Anni circulo celebrari nequeant, institutum esse, ut illorum memoria Kal. Nov. recoleretur, tradunt Macri Frattes in Hierolexico. Horum vero praecipua habetur, Nativitas Domini, Pascha, Pente coste, et omnium Sanctorum; quae proin Festa Annalia, seu Annualia, item Festivitates Festivitatum appellantur Brunoni Signiensi Ep. ad Petrum Diaconum de Vir. illust. Casin. c. 34. Quibus addit Festum Summorum Apostolorum Petri, et pauli, ut et Assumptionem S. Mariae, bernardus Mon. Cluniac. Consuetud. MSS. apud C. du Fresne c. 52. Haec Presbyteri, et Diaconi, qui in villulis deserviunt, cum Epp. suis in civitatibus celebrare tenentur, iuxta Concil. Arvern. can. 15. Missas quippe, ut in hisce Festis maioribus, in Oratoriis facere prohibentur Presbyteri, in Concilio Agath. can. 21. ita Laici praecipui, sub praesentia Ep. tenere iubentur, in eod. Conc. Arven. can. cit In specie, qui Natale Domini, Pascha et Pentecosten, non communicaverint, pro Acatholicis habentur, Conc. Agath. can. 18. etc. Porro, cum duo Festa concurrunt eodem die, Festum Duplex vocant, quo casu dignioris Festum agitur, alterius sequenti. Appellant autem Festa quaedam in totum Duplicia, quaedam simpliciter Duplicia, quaedam denique Semiduplicia. Dicuntur quaedam Duplicia, in quibusdam Ecclesiis, quod responsoria tam maiora, quam brevia, et versus a duobus cantantur, et quia omnia incipienda a duobus incipiuntur, et quia Antiphonae in Matutinis, et Vespoertinis duplicantur: dicuntur enim Completae, et ante Psalmum et
post; sicut est, Festum Natalis Domini, S. Stephani, S. Iohannis Evang. Circumcisio Domini, Epiphaniae, Purificationis, Annuntiationis, Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes, S. Iohannis, B. Apostolorum Petri et Pauli, S. Laurentii, Assumptionis B. Mariae, Nativitatis eiusdem et Dedicatio Basilicae. Atque haec sunt Maiora Duplicia. Minora autem Duplicia festa sunt, 2. et 3. Feria infra octavas Pentecostes, Commemoratio S. Pauli Ap. Octava Apostolorum Petri et Pauli, et Assumptionis, quodvis itidem Festum, quod unaquaequeve Ecclesia duplex ordinavetit celebrati. Semiduplicia vocant, in quibus praemissa non observantur sed tantum tertium, sextum, et ultimum responsoria cantantur, a duobus, nec incipiuntur a duobus, nec duplicantur antiphonae, licet versus, et brevia responsotia a duobus dicantur: Talia sunt, Festa Andreae, Nicolai, Luciae etc. Vide Ordinar. Praemonstrat. c. 15. Beletum c. 57. et Durand. Ration. l. 7. c. 1. n. 31. De Festis autem triplicibus, et quadruplicibus; Item de Festis trium, sex, novem capparum; trium, novem, duodecim Lectionum, et in specie de singulis Festis totius Anni, in eadem Communione, vide Baron. Not. ad Martyrolog. C. du Fresne in Gloss. Macros Fratres in Hierolexico, et hîc passim suis locis: etiam in voce Septuagesima, a qua Festa mobilia totius anni, in eadem Eccl. diriguntur Nec omittendum hîc, Festi
nomine, Curiam generalem, quae ut plurimum in diebus festis sollennioribus, cum conviviis publicis, celebrari solebat, hincque convivium sollenne (unde Gall. Festin) non raro venire, ut observatum eidem, C. du Fresne etc. Festorum Hebraicorum, quae supra indigitata, series haec,
Festa Israelitarum.
Dedicationis festum humanae erat institutionis, in Novo Test. Ε᾿γκαίνια dictum, vide Ioh. c. 10. v. 20. Auctorem habuit Iudam Maccabaeum 1. Maccab. c. 4. v. 59. Qui cum patribus suis et tota Ecclesia Israelis statuit, ut agerentur dies instaurationis altaris temporibus suis quotannis, diebus octo, incipientibus a 25. mensis Cislev, cum laetitia et gaudio. Expiationis festum vide supra in voce Expiationis F. Ad illud alludere videtur Apostolus 1. Cor. c. 4. v. 13. Iubilaeus annus ultimum Festorum a Deo Israelitis iniun ctorum, celebrabatur quinquagesimo anno, ut patet ex Levit. c. 25. v. 10. Hoc, inter alios usus, populo in annorum computatione, inserviebat. Quod enim Graecis Olympiades, Romanis lustra, Christianis Indictiones, id Hebraeis Iubilaea erant. Noviluniorum festum Primus enim cuiuslibet mensis dies feriatus erat, quo adire Prophetas moris erat, ut patet ex 2. Reg. c. 4. v. 23. vendere autem emereque non licebat, Amos c. 8. v. 5. et praeter ordinaria sacrificia, alia offerebantur. Horum autem praecipuum erat, quod primo die mensis septimi, nomine Tisri, qui iuxta civilem computationem anni primus erat, celebrabatur. In hoc enim maior erat sacrificiorum apparatus. Numer. c. 29. v. 1. et 6. ac buccinae clangebant ab Ort. Solis usqueve ad Occas. unde Festum huccinarum quoqueve appellatum est, quod in aliis Noviluniis non fiebat. Vide de eo Psalm. 81. v. 4. Pascha institutum est a Deo, paulo ante Israelitarum ex Aegypto egressum, Exod. c. 12. v. 27. celebratumqueve quotannis die 14. mensis Nisan, alias Abib dicti, usque ad vigesimum primum eiusdem mensis diem: de quo vide infra in voce Pascha. Pentecoste post Pascha, die quinquagesimo, unde festo nomen, celebrari solitum, institutum divinitus legitur Levit. c. 23. v. 16. et seqq. Vocabatur etiam Festum Septimanarum, quia a Pascha ad Pentecosten septem hebdomadae numerabantur: quo rite defunctis Israelitis fruges maturas demetere demum licuit. Vide infra suo loco. Purim Gr. Κληρωτηρία a Persica voce Pur, sortem denotante, institutum est a Mardochaeo, in memoriam liberationis Iudaeorum, e manibus Hamanis, qui totam gentem internecioni destinaverat. Incidebat in diem 14. mensis Adar et durabat usqueve ad finem diei 15. Estherae c. 9. v. 21. quo biduo, historia Estherae in Synagogis praelegebatur, quotiesque Hamanis fiebat mentio, pugnis malleisque percutiebant scamna ac parietes, tamquam Hamani cerebrum elisuri, vide Hospinian. de Festis p. 33. ex Antonio Margarita in lib. de Cerimoniis Iudaeorum. Sabbathicus annus qui septimo quoqueve anno recurrebat, sollenni quoque festivitate celebratus est: Hoc anno durante nec agrum colebant, nec debitum ab iis, quibus crediderant, exigebant; unde ob priorem rationem Sabbat hum agri, ob posteriorem Intermissio Domini hoc festum dictum est, vide Levit. c. 25. v. 6. et Deut. c. 15. v. 2. Tabernaculorum Festum Graec. Σκηνοπαλία, celebrabatur a decimo quinto die mensis Tisri, usque ad 21. diem eiusdem mensis: quo tempore habitabant Israelitae, post proventus terrae collectos, in tabernaculis, ex termitibus arborum speciosarum, spathis palmarum, et ramis arborum densarum cum salicibus torrentis, Levit. c. 23. v. 42. confectis. Vide infra, et de his omnibus Thom. Godwyn. de ritib Hebr. Civ. et Eccl. l. 3. toto.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • DIES — I. DIES Nicanoris, Festum Iudaeorum, de quo infra in voce Iudith. Diespiter, Iuppiter, quasi diei, i. e. lucis pater, uti Macrob. interpretatur. Hostat. l. 1. Carm. od. 34. v. 5. Namque Diespiter Igni corusco nubila dividens. Et idem l. 3. Carm.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FASTI Dies — quasi φαςτοὶ, a φάσκω, quod a φάω, dico, appellati, dicebantur Romanis, in quibus ius farilicebat; quibus proin Nefasti oppositi. Ovid. Fast. l. 1. v. 47. Ille nefastus erit, per quem tria verba silentur, Fastus erit, per quem lege licebit agi.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PENTECOSTE — Graece Πεντηκοςτη, i. e. quinquagesima, subintellige dies, quod quinquagesimâ die, post 16. mensis Nisan, quae δευτέρα τοῦ Πάχα, secunda erat a Pascha, celebraretur, nomen fuit unius ex tribus praecipuis Israelitarum Festis. Institutio eius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DELIA — I. DELIA celebre Atheniensium festum, in Apollinis, quem eximie coluêre honorem institutum; quorum toto tempore sacris operata Urbs noluit quemquam capitis damnatum, dum Delum ibant redibantque Theori, poenas dare: lege latâ, Δημοςία μηδένα… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FERIAE — pro diebus hebdomadis, primum dicuntur institutae a Silvestro P. circa A. C. 316. Qui nec Iudaeorum morem sequi, ut dies a Christianis nuncuparentur prima Sabbathi, secunda Sabbathi, etc. volens, nec probans Gentilium appellationes Solis, Lunae,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NOVILUNIUM — ab Atheniensibus religiose observatum, ante quod copias contra hostem educere non licebat, eâ lege: Στρατείαν μὴ ἐξάγειν πρὸ τῆς τοῦ Μηνὸς ἑβδόμης, Copias ne educunto ante septimum mensis diem; cuius meminit Hesychius, Zenobius item Cent. 3. Prov …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OCTOBER — dictus a numero, quod Mensium anni a Martio, quem principem Romulus constituit, octavus esset: a Domitiano Domitianus, suô nomine, appellatus est, quod eum natalem haberet. Sic enim Sueton. in vita eius c. 13. Septembrem Mensem et Octobrem ex… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NATALIS — I. NATALIS Beda, Doctor Parisiensis, scripsit contra Lutherum, de unica Magdalena, contra Fabrum, etc. II. NATALIS Comes, vel de Comitibus, Venetus, floruit saeculô praeteritô, eruditioneinter primos, Athenaeum latine vertit, scripsit Historiam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PASCHA — improprie significat agnum Paschalem, dies festos, totamque illam celebritatem et observationem, imo apud B. Paulum ipsummet Christum per agnum Paschalem adumbratum; proprie vero transitum notat, non enim trahit originem nominis a verbo πάχω,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • JANUARIUS Mensis — a Iano dictus. Censorin. l. de Die Nat. c. 22. Ianuarius a Iano, cui attributus est, nomen traxit. Suaves autem sunt Graeci, qui sic dictum volunt qu. Α᾿ιωνάριον Suid. Αἰωνάριος, ὁ Ι᾿ανουάριος μὲν οῦτω Λογγίνος αὐτὸν ἑρμηνεῦσαι βιάζεται, ὡσανεὶ… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”